Tarraconis novae res
LUSTRATIO EMPORIARUM
Ante diem quattuordecim (XIV) Kalendas Novembris anno MMDCCLXXIV ab urbe condita, hora octava ante meridiem (a.m.) Scholae linguae Latinae discipulae discipulique una cum magistra Eulalia et magistro Francesc raeda longa Emporias iter fecerunt.
Primum iuxta viam ientaculum sumpserunt. et postea, more ciceroniano, alterius cursus discipulae discipulique de antiquitatibus Emporitanis optime dissererunt.
Emporiae sunt omnes divisae in partes tres: primae parti nomen est Palaiapolis, hodierna Sant Martí d’Empúries; alteri parti Neapolis, et tertiae urbs. Apud mare et extra muros amphitheatrum et palaestram erat. Per tres horas inter museum et vestigia ambulavimus. Mirabile visu! (Ut aiebat Homerus).
In Graecis muris partes primae fuerunt Ioanna, quae res veterum Emporiarum gestas enarravit. Alterae Eulaiae fuerunt, quae templa nos docuit; tum Bertae Garrido partes quae multa de agora et macello et peristyli domo dixit; postea nos Musaeum intravimus et Miye de rebus quae ad deum Asclepion aut Serapion pertinet iucunde illustravit; Item fuerunt partes Eulaliae, quae maximi momenti explanationes diligenter praebuit de opere musivo Iphigeniae sacrificii.
Nos in Romanam urbem ambulavimus. Illic Aureolus (Oriol) de màxima domo explicationem optimam perfecit. Bertae partes quae Thermas nobis monstravit; Nil fuit qui fori lustrationem fecit. Tandem Paula de muro Romano et fallo et amphitheatro et palestra didicimus.
Tunc prandium sumpsimus et feliciter Barcinonem rediimus. Lustratio sub sole fuit! Itaque laeti fuimus quia Emporias civitatem, ubi Romani Hispaniam intraverunt, lustravimus, auribus arrectis et scholares utiles adhibentes.